Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXXII. Quisquis in Romana ecclesia ordinem sacrum acceperit, ab ea ulterius egredi non poterit.

Idem Heliae presbitero et Abbati. [lib. IV. epist. 30.]
Filium uestrum Epiphanium mandastis ut ad sacrum
ordinem promouere deberemus uobisque transmittere.
Sed in uno uos audiuimus in altero minime
potuimus audire. Diaconus quidem factus est; sed quisquis
semel in hac ecclesia sacrum ordinem acceperit, egrediendi
ex ea ulterius licentiam non habet. Si uero
uidere uos non potui, hac ex re consolationem habeo, quia
in filio uestro requiesco.
Gratian. Non itaque quorumlibet precibus ordinationes
factae falsae diiudicantur, sed hae demum, que precibus ordinandi
uel eius amici, non spirituali, sed carnali affectu porrectis
fiunt, cum alias futurae non essent; quas non karitas interueniens,
sed ambitio suplicans extorquet. Non solum autem
clericos cuiuslibet episcopi summus Pontifex in ecclesia Romana
ualet ordinare, uerum etiam oportunitate exigente monachos et
quoscumque clericos conuocare potest et inuitare.
Unde Nicolaus papa: [Michaeli Imperatori in epist.,
quae incipit: "Proposueramus"]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

405/406
Gehe zu Spalte: