Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CXVII. Nec pretio, nec gratia, uel suplicatione aliqui ad sacros ordines accedant.

Idem uniuersis Episcopis per Elladam prouinciam
constitutis. [eod. lib. epist. 56.]
Quibusdam narrantibus agnoui, quod in illis partibus
nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perueniat.
Quod si ita est, flens dico, gemens denuncio, quia,
cum sacerdotalis ordo intus ortus occidit, foris
quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex euangelio,
quid redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus
templum cathedras uendentium columbas euertit.
Columbas enim uendere est de sancto Spiritu (quem
Deus omnipotens consubstantialem sibi per inpositionem
manuum hominibus tribuit) commodum temporale percipere.
Ex quo, ut predixi, malo iam euenire creditur, quia,
qui in templo Dei columbas uendere presumpserunt, eorum,
Deo iudice, cathedrae ceciderunt. §. 1. Qui uidelicet error
in subditis propagatur cum augmento. Nam ipso quoque,
quisque ad sacrum ordinem perducitur, in ipsa


iam prouectus sui radice uiciatus, paratior est aliis uenundare
quod emit. Et ubi est quod scriptum est:
"Gratis accepistis gratis date?" Et cum primo contra sanctam
ecclesiam symoniaca heresis sit exorta, cur non perpenditur,
cur non uidetur, quia eum, quem cum precio
quis ordinat, prouehendo agit, ut hereticus fiat? Ideoque
hortamur, ut uestrum nullus denuo hoc fieri patiatur, sed
neque gratia alicuius neque suplicatione aliquos ad sacros
ordines audeat promouere, nisi eum, quem uitae et
actionis qualitas ad hoc dignum esse monstrauerit. Nam si
aliter factum senserimus denuo, districta et canonica
illud noueritis ultione conpesci.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

403/404
Gehe zu Spalte: