Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. CI. Munera inuisibilis gratiae questibus non sunt conparanda.

Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 8.]
Quicquid inuisibilis gratiae consolatione tribuitur,
numquam questibus uel quibuslibet premiis uenundari
penitus debet, dicente Domino: "Quod gratis accepistis
gratis date." Et ideo quicumque deinceps in ecclesiastico
ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque
fidelibus, crismate, uel promotionibus graduum
precia quelibet uel premia (nisi uoluntarie
oblata) pro huiusmodi ambitione susceperit, equidem, si
sciente loci episcopo tale quicquam a subditis perpetratum
fuerit, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi
subiaceat pro eo, quod inscientia mala contexit
et correctionem necessariam non acquisiuit.


Sin autem suorum quispiam, eodem nesciente, quicquam
de supradictis capitulis accipiendum sibi esse
crediderit, si presbiter est, quatuor mensium excommunicatione
plectatur; si diaconus, trium; subdiaconus
uero uel clericus his cupiditatibus seruiens competenti
pena, et debita excommunicatione plectendus est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

397/398
Gehe zu Spalte: