Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXVII. Sacerdotum inmunditia sacramentum non polluit.

Item Augustinus contra Petilianum. [lib. II. c. 22.]
Dominus declarauit in uno cetu hominum eadem sacramenta
sumentium, non obesse mundis aliquorum inmunditiam.
§. 1. Petilianus dixit: At si quisquam
carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos
est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo queramus,
quis sit uerus sacerdos, et non quid sit uerum
baptisma. Ut enim quisque uerus sit sacerdos, oportet,
ut non solum sacramento, sed iustitia quoque induatur,
sicut scriptum est: "Sacerdotes tui induantur iustitia."
Qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex
Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis
ipse uerax non est, quod dat tamen uerum est, si non
det suum, sed Dei. Item: §. 2. "Cretenses,
malae bestiae, pigri corde." Si ergo apostolus
nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum
conperit, etiam ipse attestatus est, cur nos, apud quemcumque
inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi
ille, apud quem inuenitur, peruersus et fallax est, non
discernimus propter uicium, quod homo habet, ueritatem,
quam non suam, sed Christi habet, et dicimus,
sacramentum hoc uerum est, sicut ille ait: "Testimonium
hoc uerum est?" Numquid ideo dicimus: etiam ipse
homo uerax est, quia dicimus: sacramentum hoc uerum est?
§. 3. Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu
propter hominum uicia Dei sacramenta uiolatis, aut nos
propter Dei sacramenta, que in uobis uiolare nolumus,
etiam uestri scismatis sacrilegium assumere putatis.


Item: §. 4. Baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia
conscientiae siue dantis siue accipientis omnino
distincta est. Item: §. 5. Memento sacramentis Dei
nichil obesse mores malorum hominum, quo illa uel non
sint, uel minus sancta sint. Item: §. 6. Si non habebat
Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur?
Si autem habebat innocentiam, quare innocentem
persequebatur? Nam eum propter sacramenti unctionem
et honorauit uiuum, et uindicauit occisum. Et quia uel
panniculum ex eius ueste abscidit, percusso corde trepidauit.
Ecce Saul non habebat innocentiam, et tamen habebat
sanctitatem, non uitae suae, (nam hoc sine
innocentia non potest), sed sacramenti Dei, quod
et in malis hominibus sanctum est. Item: §. 7. Nos
dicimus tale cuique sacrificium fieri, qualis accedit ut offerat,
et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium
manducare, qui ad illud tales accedunt, quales et illi
sunt. Itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus,
tale cuique est, qualis quisque fuerit, quia et illud
scriptum est: "Omnia munda mundis." Per hanc sententiam
ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio
non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. Nam
utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus
Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis
esse communem omnium uestrum malum scismatis
facit. Item: §. 8. Gratias Deo, quia tandem confessus
es, posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem,
etiam si a peccatoribus inuocetur. Hinc ergo intelligite,
cum Christi nomen inuocatur non obesse
aliorum saluti aliena peccata.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

389/390
Gehe zu Spalte: