Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXVII. Boni et mali sacerdotes eque corpus Christi conficiunt.

Intra ecclesiam catholicam in ministerio corporis et
sanguinis Domini nichil a bono maius, nichil a malo minus
perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis,
sed in uerbo perficitur creatoris et uirtute Spiritus sancti.
Si enim in merito sacerdotis, nequaquam ad Christum
pertineret. Nunc autem sicut ipse est qui
baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum hanc suam
efficit carnem et transfundit in sanguinem. Credendum
est enim, quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur.
Cuius prius creantur inperio, eius utique uerbo recreantur
ad melius.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

385/386
Gehe zu Spalte: