Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXX. Sacramenta extra ecclesiam ministrari possunt, salutem uero conferre non possunt.

Item B. Martir Ciprianus in epistola contra hereticos.
Si quis, inquit, de ecclesia heretica presumptione exierit,
a semetipso dampnatus est. Cum huiusmodi secundum
Apostolum, nec cibum quidem sumere debemus. Declaratur
hoc in libro Regnorum, ubi, cum homo Dei ad Ieroboam
missus esset, qui peccata sua exprobraret atque
ultionem futuram prediceret, panem apud illum edere et
aquam bibere prohibitus est. Quod cum non custodisset,
diuina sententia inde rediens, morsu leonis in itinere
interiit. §. 1. An debet quisquam dicere, sacramentum
salutare, et gratiam celestem communem cum hereticis
esse posse, cum quibus nec terrestris cibus, nec secularis
potus debet esse communis? Constat autem oleum, unde
baptizati tinguntur, sanctificari, et eucharistiam fieri apud
illos omnino non posse, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi
omnia per mendacium geruntur. Nam hereticus more symiarum,
que cum homines non sint, formam humanam imitantur,
uultum ecclesiae catholicae et auctoritatem sibi et
ueritatem uendicant, cum ipse in ecclesia non sit. Benedicit
cum a Deo sit maledictus, uitam pollicetur cum
sit mortuus, Deum inuocat blasphemus, sacerdotium
amministrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad hec
omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat


eucharistiam facere, cum nec sanctificari oblatio illic
possit, ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus
per eius preces et orationes prosit, qui Deum ipse uiolauit.
Si enim qui ecclesiam uiolant ethnici,
et publicani habentur, multo magis rebelles et hostes,
falsa altaria, et illicita sacerdotia, et sacrificia sacrilega et
omnia adulteria fingentes, inter ethnicos et publicanos
necesse est ut conputentur, quos omnes constat a
karitate atque unitate ecclesiae catholicae recessisse.
Ergo omnia, quecumque faciunt heretici, carnalia
sunt, inania et falsa, ita ut nichil eorum, que illi gesserint,
a nobis probari debeat. Non statim suscipienda
sunt et assumenda que iactantur in Christi nomine, sed que
geruntur in Christi ueritate. Quomodo enim perficere
que agunt aut inpetrare aliquid illicitis conatibus a Deo
possunt, qui contra Deum quod eis non licet moliuntur?
§. 2. Quare, qui hereticis et scismaticis patrocinantur, censura
diuina in eorum probantur facinore et penis non
solum duces et auctores, sed etiam participes destinari, nisi
se a communione malorum separauerint, precipiente
Domino per Moysen: "Separamini a tabernaculis hominum
istorum durissimorum, et nolite tangere de omnibus,
que sunt in eis, ne simul pereatis in peccatis eorum."
Et quod comminatus Dominus per Moysen fuerat
inpleuit, ut, quisquis se a Chore, et Dathan, et Abiron
non separasset, penas statim pro inpia communione solueret.
Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus
testatur dicens: "Sacrificia eorum tamquam panis luctus;
omnes, qui manducant ea, contaminabuntur;" docens
scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio
coniungi, qui fuerint peccato eorum contaminati.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

381/382
Gehe zu Spalte: