C. LI. Per manus inpositionem confirmantur qui ab hereticis baptisma accipiunt.
Item Leo Papa ad Nicetem Episcopum. [epist. LXXVII.al. LXXIX. c. 7.]
Hi, qui baptismum ab hereticis acceperunt, cum antea
baptizati non fuissent, sola Spiritus sancti inuocatione per
inpositionem manus confirmandi sunt, quia formam
tantum baptismi sine sanctificationis uirtute sumpserunt.
Et hanc regulam, ut scitis, seruandam in omnibus
ecclesiis predicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteracione
uioletur, dicente Apostolo: "Unus Deus, una
fides, unum baptisma," cuius ablutio nulla iteracione
temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti
Spiritus inuocanda, ut quod ab hereticis nemo accipit
a catholicis sacerdotibus consequatur.
IX. Pars. Gratian. Sed notandum est, quod heretici, ut
Arriani et Sabelliani, quorum alii inequalitatem, alii indiscretionem
personarum confitebantur, baptisma non in forma ecclesiae, sed
suae peruersitatis ministrabant. §. 1. De his specialiter Ambrosius
locutus est, dicens: "Non sanat baptismus perfidorum,
etc." ut etiam rebaptizentur et reordinentur unde in
Niceno Concilio [c. 19.] statutum est: