C. XLIV. Symoniaci rei sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur.
Hii, quoscumque de asseclis suis ordinantes,et uitam eorum in scandalum populi exponentes, rei
sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur.
Gratian. Reuera enim qui ad hoc eliguntur, ut ceteris
presint, sicut preordinantur dignitate, sic preminere debent
sanctitate. Alioquin cur ceteris preferuntur, qui nulla meritorum
gratia a ceteris assumuntur? Unde Simacus Laurentio
Mediolanensi Episcopo: