Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. Qui ab hereticis redeunt, sine spe promotionis in

suis ordinibus recipi possunt.
Si quis hereticae communionis contagione se macularit,


hoc in magno beneficio habet, si adempta omni
spe promotionis in quo inuenitur ordine permaneat.
Gratian. Ecce si clericus uel ordinatione, uel quolibet
sacramento hereticis communicat, cessans a promotione uix
in suo ordine perseuerat. Non est enim de hoc sacramento ut
de ceteris; cetera enim uel ad culpas abluendas dantur, ut baptismus
et penitentia, uel pro culpis non in eternum, sed ad horam
negantur, ut eucharistia, que in articulo mortis penitenti etiam
de nefariis peccatis conceditur: hoc solum non solum pro culpa,
sed etiam pro infamia interdicitur, etiam pro inminuta mundiciae
suae, uel extrinsecae, uel intrinsecae perfectionis
prerogatiua, ut bigamis, uel uiduae maritis, uel illiteratis, uel
corporis qualibet parte uitiatis denegatur, quibus tamen baptismus
uel eucharistia non negatur. Potest etiam talis cuncta
sacramenta administrare, qui istud solum non ualet conferre.
Unde Leo ait: [ad Episcopos Africae, epist. LXXXV. al.
LXXXVII. cap. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

373/374
Gehe zu Spalte: