Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Symoniaci fidei integritatem non habent.

Petrus, cum Symon magicae artis consuetudine deprauatus
putasset, quod gratiam Christi per inpositionem
manus et infusionem Spiritus sancti pecunia conpararet,
ait: "Non est tibi sors neque pars, in hac fide, quia
cor tuum non est rectum apud Deum." Vides, quod
hunc magica uanitate condempnat apostolica auctoritate
blasphemantem in Spiritu sancto, et eo magis,
quod puram conscientiam fidei non habebat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

363/364
Gehe zu Spalte: