Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XVI.]

Item de Giezi.
Cito turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia male
quesita corpus animamque commaculat. §. 1.
Vides, quia facto auctoris successio dampnatur heredis.
Inexpiabilis est enim uenditi culpa ministerii, et uindicta
gratiae celestis transit in posteros. Denique Moabitae
et ceteri non intrabunt in ecclesiam Dei usque in
terciam et quartam generationem, tamdiu uidelicet, (ut
simplicius interpretemur), donec culpam auctorum multiplicis
successio generationis aboleret. Sed cum illi, qui in
Deum ydololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem
uideantur esse mulctati, profecto durior uidetur
esse sententia, qua Giezi semen usque in eternum dampnatur,
pro cupiditate habendi prophetica auctoritate presertim
cum Dominus noster Iesus Christus per lauacri
regenerationem dederit omnibus remissionem peccatorum.
Cur ergo Giezi semen in eternum dampnatur, nisi ut
uitiorum magis quam generis semen intelligas? Sicut enim
qui filii promissionum sunt existimantur in semen
bonum, ita etiam qui erroris sunt existimantur in
semen malum. Nam et Iudei ex patre diabolo sunt,
non utique carnis successione, sed criminis. Ergo omnes
cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident,
et male quesita mercede non tam patrimonii facultatem,
quam thesaurum criminum congregarunt eterno supplicio et
breui fructu.
II. Pars. Gratian. Quia ergo auctoritate Leonis Papae
symoniaci non nisi spiritum mendacii accipiunt; secundum Gregorium
apud symoniacus sacerdotium non subsistit, benedictio
eorum in maledictionem conuertitur, apud eos manet anathema
dandi et accipiendi, cum sancti non sint nec in Christi corpore
constituti, cum sint maledicti, nec sanctificare alios possunt, nec
Christi corpus tradere uel accipere, nec benedicere aliis ualent;
secundum Ambrosium uero anathematis obprobrio condempnantur,
atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienantur,
cum accipiatur aurum et lepra detur, cum inexpiabilis sit culpa
uenditi ministerii; secundum Calcedonense concilium ex tali
ordinatione nichil proficere iudicantur; secundum Gelasium
Symonis dampnatione inuoluuntur; secundum Gregorium Nazanzenum
in sacro ordine permanere aut renouari nulla ratione
possunt, ab Eliseo lepra perfunduntur, a Petro in perdicionem
dampnantur, a Christo uero de templo eiciuntur: quid aliud
symoniacus symoniaco in sua ordinatione potest conferre, nisi quod
Innocentius de ceteris hereticis testatur, dicens: [epist XVIII.
ad Alexandrum, cap. 3.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

361/362
Gehe zu Spalte: