Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. De eodem.

Idem Iohanni Episcopo Rauennati. [in eadem
epistola]
Contra morem est ecclesiasticum, si non patientissime
toleratur (quod a nobis absit) etiam iniusta correptio.
Et infra: §. 1. Illud, frater karrissime, tibi non
putamus ignotum, quod prope de nullo metropolitano in
quibuslibet mundi patribus sit auditum, extra missarum
tempus usum sibi pallii uendicasse. Et quod bene hanc
consuetudinem generalis ecclesiae noueritis, uestris nobis
manifestissimis epistolis significastis, quibus preceptum
beatae memoriae decessoris nostri Iohannis Papae nobis
in subditis transmisistis adnexum, continens omnes consuetudines
ex priuilegio decessorum nostrorum concessas
uobis uestraeque ecclesiae debere conseruari. Confitemini
igitur aliam esse generalis ecclesiae consuetudinem,
postquam ea, que geritis, uobis ex priuilegio uendicatis.
Nulla ergo nobis in hac re, ut arbitramur, poterit remanere
dubietas. Aut enim mos omnium metropolitanorum
et tua est fraternitate seruandus, aut, si tuae ecclesiae
aliquid specialiter dicis esse concessum preceptumue a
prioribus Romanae urbis Pontificibus, quod hec Rauennati
ecclesiae sunt concessa, a uobis oportet ostendi. Quod si
hoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine
generali neque priuilegio uendicas, usurpasse
te conprobes quod fecisti. Et infra: §. 2. Decorari pallio
uolumus forsan moribus indecori, dum nichil in episcopali
ceruice splendidius fulget quam humilitas. Oportet ergo
fraternitatem tuam, si honores suos sibi quibuslibet argumentis
stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis
usum ex non scripto sequi, aut ex scripto priuilegiis
se tueri. Quod si postremo nichil horum est, aliis metropolitanis
huius te prebere nolumus presumptionis
exemplum.
V. Pars. Gratian. Priuilegia quoque semper cum usu
pallii debent concedi.
Unde idem Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi:
[lib. VII. epist. 112.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

353/354
Gehe zu Spalte: