Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Qui pallium desiderat accipere, prius illicita a se amouere promittat.

Item Gregorius Aregio Episcopo Francorum.
[lib. VII. epist. III.]
In ea sinodo, quam contra symoniacam heresim per fratrem
et coepiscopum nostrum Siagrium decreuimus congregari,
sanctitatem uestram uolumus interesse, atque eidem
fratri ita pallium, quod transmisimus, tribui, si prius se
promiserit illicita, que prohibuimus, per diffinitionem sinodi
a sancta ecclesia remouere. De qua sinodo omnem
nobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem scriptis discurrentibus
uolumus nunciare, ut ipse, cuius nobis sanctitas
ualde experta est, nos reddat de omnibus certiores.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

353/354
Gehe zu Spalte: