Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Idem Iohanni Corinthiorum Episcopo, libro 4.
epistola 55.
Nouit sanctitas tua quia prius pallium nisi dato commodo
non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto


concilio ante corpus B. Petri apostolorum principis, tam de
hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta
interdictione uetuimus. Oportet ergo, ut neque per commodum,
neque per gratiam aut quorumdam suplicationem
aliquos ad sacros ordines consentiatis uel permittatis
adduci. ]
III. Pars. Gratian. Causarum uero merita accipienda
sunt, ut et is, qui postulat, mereatur accipere, et fidei suae professionem
prius iuramento confirmet, et apostolicis decretis atque
sinodalibus statutis se obediturum nichilominus caueat. Pallio
autem non nisi certis diebus et intra ecclesiam ad missarum
solempnia cuiquam metropolitano uti licebit.
Unde Iohannes Episcopus Williberto Agripinensi
Episcopo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

351/352
Gehe zu Spalte: