Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Infra tres menses fidem suam exponere et pallium postulare a Romana ecclesia quisque metropolitanus studeat.

Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum
priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere
detrectantes usum pallii neque expetunt, neque percipiunt,
ac per hoc episcoporum consecratio uiduatis ecclesiis
non sine periculo protelatur, placuit, ut quisquis metropolitanus
ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam
exponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem
non miserit, commissa sibi dignitate careat, sitque
licentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem
uiduatis ecclesiis cum consilio Romani Pontificis
ordinando episcopum subuenire. §. 1. Si uero consecrandi
episcopi negligentia prouenerit, ut ultra tres menses
ecclesia uiduata consistat, communione priuetur, quousque
aut loco cedat, aut se consecrandum offerre non differat.
Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit
uiduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis
donum percipiat, imo metropolitani sui iudicio
cedat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

351/352
Gehe zu Spalte: