C. XX. Diacones presbiteros se superiores cognoscant.
Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 39.]Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut
se presbiteris anteponant, atque in primo choro ipsi
priores stare presumant, presbiteris in secundo choro constitutis.
Ergo, ut sublimiores se presbiteros agnoscant,
tam hii quam illi in utroque consistant.
IV. Pars. Gratian. Compagis uero calciari absque apostolici
licentia diaconibus non permittitur, sicut nec mapulis uti
absque eiusdem auctoritate quibuslibet clericis conceditur.
Unde Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano:
[lib. VII. epist. 28. indict. I.]