Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Inferiores presbiteris se diaconi cognoscant.

Item in Niceno Concilio. [c. 14. seu 18.]
Peruenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam
et ciuitatibus presbiteris sacramenta diaconi porrigant. Hoc


neque regula, neque consuetudo tradidit, ut hi, qui offerendi
sacrificii non habent potestatem, his, qui offerunt, corpus
Christi porrigant. Sed et illud innotuit, quod quidam
diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant.
Hec ergo omnia amputentur, et in sua diaconi mensura
permaneant, scientes, quod episcoporum quidem
ministri sunt, inferiores autem presbiteris habeantur.
Per ordinem ergo post presbiteros gratiam
sacrae communionis accipiant, aut episcopo, aut presbitero
porrigente eis. Sed nec sedere in medio presbiterorum
diacono liceat, quia si hoc fiat, preter regulam
probatur existere. Si quis autem post has
diffinitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

323/324
Gehe zu Spalte: