C. XII. De eodem.
Item ex Concilio Neocesariensi. [c. 14.]Diaconi septem debent esse secundum regulam,
quamuis non magna sit ciuitas. Regulae autem
auctoritas ista est, quod et liber actuum apostolorum idem
insinuat.
III. Pars. Gratian. Ut ex premissis auctoritatibus
apparet, diaconi debent obedientiam presbiteris, sicut et
presbiteri episcopis. Sed diaconi superbientes sacerdotibus exequari,
uel potius preferri querebant, contra quorum insolentiam
multorum auctoritates manauerunt, eorum supercilium
reprimentes, atque ut sacerdotibus condignam obedientiam exhibeant
decernentes.
Unde Gelasius Papa [in epist. ad Episcopos per Lucaniam,
c. 9. et 10.] ait: