Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Extra ecclesiam esse probatur, qui pacem cum proximo non habet.

Item Ciprianus. [de unitate ecclesiae]
Neque ad Cain neque ad munera eius respexit Deus;


neque enim habere paccatum Deum poterat, qui cum fratre
non pacem sed zeli discordiam habebat. Quam sibi
igitur pacem promittunt inimici fratrum? que sacrificia celebrare
se credunt emuli sacerdotum? Secum esse Christum,
cum collecti fuerint, opinantur hii, qui extra Christi
ecclesiam colliguntur? Tales etiamsi occisi in confessione
nominis Christi fuerint, macula ista nec sanguine abluitur.
Inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione
purgatur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >