Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Graduum et ordinum distributio ecclesiasticam unitatem conseruat.

Ad hoc dispositionis prouisio gradus diuersos
et ordines constituit esse distinctos, ut, dum reuerentiam
minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem
inpenderent, uera concordia fieret ex diuersitate
contextio, et recte offitiorum gereretur administratio singulorum.
Neque uniuersitas alia poterat ratione subsistere,
nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo seruaret. Quia
uero creatura in una eademque qualitate gubernari uel
uiuere non potest, celestium miliciarum exemplar nos instruit,
quia dum sunt angeli, sunt archangeli, liquet,
quia non equales sunt, sed in potestate et ordine (sicut
nostis) differt alter ab altero.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

313/314
Gehe zu Spalte: