C. V. Secularibus uiris res ecclesiasticae non committantur.
Item Gregorius Iohanni Carolitano Episcopo.[lib. VII. epist. 66.]
Indicatum est nobis, quod laicis quibusdam curam uestri
patrimonii commiseritis, qui postmodum in rusticorum
uestrorum depredationibus atque ex fatigationibus fuerunt
deprehensi. Quod si ita est, districte a uobis
discuti conuenit, atque inter eos ecclesiaeque uestrae rusticos
causam examinare subtilius. Et quicquid fraudis
inuentum fuerit, cum pena legibus statuta reddere conpellantur.
De cetero uero cauendum est a fraternitate uestra,
ne secularibus uiris atque sub regula uestra non degentibus
cuiuslibet res ecclesiae committantur, sed probatis
de offitio uestro clericis, in quibus, si quid reperiri poterit
prauitatis, ut in subditis emendare quod illicite gestum fuerit
ualeatis: quo uidelicet apud uos habitus sui offitium
magis conuenienter amministrent, quam accusent.
III. Pars. Gratian. Propinquis, uel etiam fauore sibi coniunctis,
ecclesiastica offitia committere non audeat.
Unde in Tolletano Concilio X.: [c. 3.]