Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Uni personae duo non committantur offitia.

Singula ecclesiastici iuris offitia singulis quibusque personis
singillatim committi iubemus. Sicut enim in
uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra
non eundem actum habent, ita in ecclesiae corpore secundum
ueridicam Pauli sententiam in uno eodemque
spirituali corpore conferendum est hoc offitium uni,
alii committendum est illud, neque enim quantumlibet
exercitatae uni personae uno tempore duarum rerum offitia
committenda sunt: quia si totum corpus oculus, ubi auditus?
Sicut enim uarietas membrorum per diuersa offitia
et robur corporis seruat, et pulcritudinem representat, ita
uarietas personarum diuersa nichilominus distributa offitia
et fortitudinem et uenustatem sanctae Dei ecclesiae
manifestat. Et sicut indecorum est, ut in corpore humano
alterius fungatur offitio alterum membrum, ita nimirum
noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria
personis totidem non fuerint distributa.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

311/312
Gehe zu Spalte: