Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Nomine sacerdotis careat, qui Dei ministros a suis euocat offitiis.

Item Cyprianus. [ad Clerum et plebem Furnitanorum,
lib. I. epist. 9.]
II. Pars. Neque apud altare Dei merentur nominari
in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes et ministros
uoluerint auocare. Et ideo Victor, cum contra formam
nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminum Faustinum
presbiterum ausus sit tutorem constituere, apud
uos ob dormicionem eius non fiat oblatio, aut aliqua
deprecatio pro nomine eius frequentetur in ecclesia, ut
sacerdotum decretum religiose aut necessarie factum
seruetur a nobis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

309/310
Gehe zu Spalte: