Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Episcopus secularibus causis non debet occupari.

Item Gregorius Romano Defensori. [l. VIII. ep. 11.]
Perlatum est ad nos, reuerentissimum fratrem nostrum
Basilium episcopum uelud unum de laicis in causis secularibus
occupari, et pretoriis inutiliter obseruare. Que
res quoniam et ipsum uilem reddit, et reuerentiam sacerdotalem
adnichilat, statim ut experientia tua hoc preceptum
susceperit, ad reuertendum eum districta executione
conpellat, quatinus ei illic te insistente quinque diebus
sub qualibet excusatione inmorari non liceat, ne, si quolibet
modo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cum
ipso apud nos grauiter incipias esse culpabilis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

307/308
Gehe zu Spalte: