Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Confugientes ad ecclesiam extrahere non licet.

Item ex Concilio Aurasico. [I. c. 5. et seqq.]
Eos, qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportet,
sed loci sancti reuerentia et intercessione defendi.
§. 1. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis
ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per
omnes ecclesias districtissima dampnatione feriatur. §. 2.
In ecclesia quoque manumissos, et per testamentum
ecclesiae commendatos si quis in seruitutem uel obsequium,
uel ad colonariam conditionem reuocare temptauerit,
animaduersione ecclesiastica coherceatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

305/306
Gehe zu Spalte: