C. XXVI. Qui connumerantur in clero, turpibus non deseruiant lucris.
Peruenit ad sanctam sinodum, quia de his qui inclero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam
aliorum possessionum conductiones, et causas secularium
suscipiunt, et a sacris offitiis se per desidiam
separant, ad domos autem secularium concurrunt,
et substantiarum eorum gubernationes auaritiae causa
suscipiunt. Decreuit igitur sancta et magna sinodus,
neminem horum deinceps, hoc est episcopum, siue clericum,
aut monachum, conducere possessiones, aut misceri
secularibus procurationibus posse, nisi forte, qui legibus
ad minorum etatum tutelas siue curationes inexcusabiles
attrahuntur, aut cui ipsius ciuitatis episcopus ecclesiasticarum
rerum commiserit gubernacula, et orphanorum
atque uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum,
que maxime ecclesiastico indigent amminiculo propter
timorem Dei. Si quis uero transgressus fuerit hec
precepta, ecclesiasticae correctioni subiaceat.