Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. De quodam episcopo, qui ante missarum solempnia, die dominico ad exarandam messem cuiusdam profectus est.

Idem Ianuario Episcopo. [lib. VII. Indict. 2. epist. 1.]
Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute peruenit,
ut eam, nisi humanitus pensaremus, fixa iam maledictione
feriremus. Dictum quippe est mihi, quod dominicorum
die, priusquam missarum solempnia celebrare,
ad exarandam messem latoris presentium perrexisti, et
post exarationem eius missarum solempnia celebrasti;
post missarum solempnia etiam terminos possessionis
illius eradicare minime timuisti. Quod factum que pena
debeat sequi, omnes, qui audiunt, sciunt. Dubii autem
de tanta peruersitate fueramus, sed filius noster
Cyriacus abbas a nobis requisitus, ita se cognouisse
perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur,
aliquando resipisce miser senex, atque a tanta
leuitate morum et operum peruersitate compescere.
Et quanto morti uicinior efficeris, tanto sollicitior atque
timidior esse debes. Et quidem penae sententia in te
fuerat iaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute
cognouimus, interim tacemus. Eos uero, quorum
consilio hoc egisti, in duobus mensibus excommunicatos
esse decreuimus: ita ut, si quid eis intra
duorum mensium spatium humanitus euenerit, benedictione
uiatici priuentur. Deinceps autem ab eorum
consiliis cautus existe.
VII. Pars. Gratian. Vel percussor esse prohibetur, ne
uidelicet propriis manibus aliquem cedat.


Unde in Agatensi Concilio legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

303/304
Gehe zu Spalte: