[C. XVI].
Item.Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos
seminis tui ne despicias, si egere cognoscas. Melius
enim est, ut ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab aliis
sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitatis;
non tamen illi ditiores fieri uelint, ex eo
quod tu potes conferre inopibus: causam enim natura
prestat, non gratia. Neque enim propterea te Deo
dicasti, ut tuos diuites facias, sed ut tibi uitam perpetuam
fructu boni operis adquiras, et precio miserationis peccata
tua redimas. Putant parum se poscere? precium
querunt tuum, uitae tuae adimere contendunt fructum,
et accusant, quod eos diuites non feceris, cum te uelint
illi eternae uitae fraudare mercede?