Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Que sint in liberalitate seruanda.

Item Ambrosius in libro de offitiis.
Non satis est bene uelle, sed etiam bene facere. Nec
satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc
est ex bona uoluntate proficiscatur. Item: §. 1. Perfecta
liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur,
ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa,
si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse,


famem tollerare, erumpnam perpeti, qui presertim egere
erubescit, si in causam ceciderit aut captiuitatis suorum,
aut calumpniae, et non adiuues, si sit in carcere
et penis et suppliciis et propter debitum aliquod iustus
excrucietur, (nam etsi omnibus debetur misericordia,
iusto amplius), si tempore suae afflictionis nichil a te inpetret,
si tempore periculi, quo rapitur ad mortem, plus
apud te pecunia tua ualeat quam uita morituri, non est leue
peccatum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

299/300
Gehe zu Spalte: