C. V. Inuiolabilis est consuetudo, que nec humanis legibus nec sacris canonibus obuiare monstratur.
Ecclesiasticarum institutionum quasdam scripturis,quasdam uero apostolica traditione per successores in
ministerio confirmatas accipimus; quasdam uero
consuetudine roborata approbauit usus, quibus par
ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus; unde
quis uel aliquantulum sacrarum expertus scripturarum
hesitauerit? Si enim attenderimus consuetudines ecclesiae
non per scripturas a Patribus traditas nichil estimare,
quantum religio detrimenti sit latura, intentiuum
despicientibus liquido constabit. §. 1. Que enim (ut inde
ordiamur) scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit
insigniri? uel que trifariam digesta super panem et
calicem prolixae orationis uel consecrationis uerba commendauit?
Nam non modo, quod in euangelio continetur
uel ab Apostolo insertum secretis dicimus, sed et alia
plura adicimus magnam quasi uim commendantia misteriis.
Que orientem uersus nos orare litterarum forma
docuit? Benedicimus fontem baptismatis oleo unctionis.
Huc accedit, quod ter oleo inungimus quos baptizamus,
uerbis abrenuntiare satanae angelis eius informamus.
Unde hec et alia in hunc modum non pauca, nisi tacita
ac mistica traditione a Patribus ecclesiastico more ac
reuerentiori diligentia sunt in ministeriis obseruata magis
silentio quam publicata scripto?