Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Sine liberalitate inane portatur nomen episcopi.

Fratrem nostrum Marianum episcopum uerbis, quibus
uales, excita, quia eum obdormisse suspicor. Dic
ergo illi, ut cum loco mutet et mentem. Non sibi
credat solam lectionem sufficere et orationem, ut remotus
nichil studeat de manu fructificare: sed largam manum
habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam
suam credat, quia, si hoc non habet, uacuum episcopi
nomen tenet.
V. Pars. Gratian. In ipsa autem liberalitate modus adhibendus
est rerum et personarum: rerum, ut non omnia uni, sed
singulis quedam prestentur, ut pluribus prodesse possimus, iuxta
illud prophetae: "Dispersit, dedit pauperibus;" personarum, ut
primum iustis, deinde peccatoribus: quibus tamen dare prohibemur,
non quia homines sunt, sed quia peccatores.
Unde Augustinus supra Iohannem parte II.:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

299/300
Gehe zu Spalte: