Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Qui negligit emendare quod ualet, facientis culpam habet.

Item Iohannes VIII.
Facientis proculdubio culpam habet, qui quod potest
corrigere negligit emendare. Scriptum quippe est: "Non
solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt," participes
iudicantur. §. 1. Et libat Domino prospera, qui ab
afflictis pellit aduersa. Et negligere, cum possit deturbare
peruersos, nichil est aliud quam fouere. Nec caret
scrupulo consensionis occultae, qui manifesto facinori desinit
obuiare. Et probat se odisse uitia, qui condempnat
errantes. Nec relinquit sibi locum deuiandi, qui non pepercerit
excedenti. Et primus innocentiae gradus est odisse
nefanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui
iungit cum prauitate consensum. Et nichil prodest alicui
non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato.
II. Pars. Gratian. Si autem in corripiendo quisque
modum excesserit, non a subditis, sed a Domino ueniam petat.
Unde Augustinus de uita clericorum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

297/298
Gehe zu Spalte: