C. V. Quid sit consuetudo.
[Isidor. eod. cap. 3. et lib. II. c. 10.]Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum,
quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. §. 1. Nec
differt, an scriptura, an ratione consistat, quoniam et
legem ratio commendat. §. 2. Porro si ratione lex constat,
lex erit omne, iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod
religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod
saluti proficiat. §. 3. Vocatur autem consuetudo, quia in
communi est usu.
Gratianus. Cum itaque dicitur: "non differt, utrum consuetudo
scriptura, uel ratione consistat," apparet, quod consuetudo
partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum
utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio
siue ius uocatur; quae uero in scriptis redacta non est, generali
nomine, consuetudo uidelicet, appellatur.
§. 1. Est et alia diuisio iuris, ut in eodem libro [V. c. 4.]
testatur Ysidorus ita dicens: