C. I. Hospitalitatem nesciens non fiat episcopus.
Florentinum archidiaconum ecclesiae Anchonitanae, quiad episcopatum electus fuerat, scripturae quidem sacrae
scientiam habere, sed ita etatis senio iam confractum
accepimus, ut ad regiminis offitium non possit assurgere;
adicientes etiam, illum ita tenacem existere, ut in domo
eius amicus ad karitatem numquam introeat. Rusticus autem
diaconus eiusdem ecclesiae, qui similiter electus fuerat,
uigilans quidem homo dicitur, sed, quantum asseritur, psalmos
ignorat. Florentinum uero diaconum ecclesiae Rauennatis,
qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum
esse nouimus, sed qualis sit interius omnino nescimus.
Ideoque fraternitas tua una cum fratre nostro et coepiscopo
nostro Armenio, suprascriptae ecclesiae Anchonitanae
uisitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de uita
ac moribus singulorum requirere si nullo sint
crimine conscii, quod eos ad hoc offitium uetet accedere.
Pariter etiam requirendum est, si hoc, quod de prefato archidiacono
dictum est, quia numquam amicus domum eius
ingressus est, ita se ueritas habet, et utrum ex necessitate,
an ex tenacia talis sit; aut si ita senex est, ut ad
regendum non possit assurgere, uel si tactis sacrosanctis
euangeliis (sicut nobis nunciatum est) iusiurandum prebuerit,
numquam se ad episcopatum accedere. Sed et
de Rustico diacono quantos psalmos minus tenet scrutandum
est. Florentino autem diacono Rauennati, si
nullum, sicut diximus, crimen est, quod obsistat, apud episcopum
eius necesse est, agere ut ei debeat concessionem
concedere; non tamen ex nostro mandato uel edicto,
ne contra suam uoluntatem eum concedere uideatur.