Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Presbiteri seniores dicuntur, non tam etate, quam sapientia.

Porro Moysi precipitur, ut eligat presbiteros id est
seniores. Unde et in Prouerbiis dicitur: "Gloria senum
est canicies." Hec uero canicies sapientiam designat,
de qua scriptum est: "Canicies hominum prudentia est."
Cumque nongentis et amplius annis ab Adam usque


ad Abraham uixisse homines legamus, nullus alius
prius appellatus est presbiter, id est senior, nisi Abraham
qui multo paucioribus uixisse annis conuincitur. Non ergo
propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam
presbiteri nominantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

295/296
Gehe zu Spalte: