Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Qui sacramentis diuinis deseruiunt continentiam in omnibus seruent.

Cum in preterito concilio de continentiae et castitatis
moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione
quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt; episcopos
inquam, presbiteros et diacones ita placuit, ut


condecet sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec
non et Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes
esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a
Domino postulant inpetrare, ut quod apostoli docuerunt
et ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus. Ab
uniuersis episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi,
presbiteri, diaconi, uel qui sacramenta contrectant,
pudicitiae custodes etiam ab uxoribus abstineant.
Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab
omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deseruiunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

295/296
Gehe zu Spalte: