Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Corripiatur episcopus, qui circa offitium suum negligens extiterit.

Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Pascasium
ita desidem et negligentem in cunctis existere,


ut in nullo quia est episcopus agnoscatur, adeo ut neque
ecclesia ipsius, neque monasteria, siue filii uel obpressi
pauperes eius erga se dilectionis studium sentiant, nec
aliquam supplicantibus sibi in quibus iustum est opem
defensionis accommodet, et (quod adhuc dici est grauius)
consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione
suscipere, ut quod per se nequit attendere ab altero saltim
possit addiscere. Quod si ita est, non sine culpa tua esse
cognoscas, qui eum obiurgare atque cohercere ut dignum est,
distulisti. Volumus itaque, ut eum coram aliis sacerdotibus
uel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro
hac re debeas et hortari. Si uero (quod non credimus)
post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens
esse temptauerit, ad nos est modis omnibus transmittendus,
ut hic positus discere possit, quid uel qualiter
secundum Dei timorem agere conueniat sacerdotem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

293/294
Gehe zu Spalte: