Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Miserrimus est episcopus, qui malorum gloriatur laudibus.

Nichil illo pastore miserius, qui luporum gloriatur
laudibus. Quibus si placere uoluerit, atque ab his amari
delegerit, erit hinc ouibus magna pernicies. Nullus igitur
pastorum placere lupis et gregibus ouium potest. Perdit
enim memoriam laborum mens terrenis obligata carceribus.
Sicut autem artium in suo quoque opere inuenitur
mater instantia, ita nouerca erudicionis est negligentia.
II. Pars. Gratian. Quamquam sacerdotem tam a suis,
quam ab alienis criminibus oporteat esse imunem, tamen si
aliorsum sese habuerit, non ideo uerba suae predicationis debent
contempni. Sicut enim Ieronimus ait: ut lixiuium per
cinerem humidum fluens lauat, et non lauatur, ita bona doctrina
per malum doctorem animas credentium lauat a sorde peccatorum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

293/294
Gehe zu Spalte: