Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. A consuetudine Romanae ecclesiae membris dissentire non licet.

Item Iulius Papa. [I. ad Episcopos orientales, epist. I.]
Nolite errare, fratres mei, doctrinis uariis et
extraneis nolite abduci. Et instituta apostolorum et
apostolicorum uirorum canonesque habetis: his fruimini,
ut freti, contra cuncta inimicorum iacula persistere
ualeatis. Satis enim indignum est, quemquam uel
pontificum uel ordinum subsequentium hanc regulam refutare,
quam beati Petri sedem et sequi uiderit, et docere.
Multum conuenit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibi
obseruatione concordet, que inde auctoritatem habet, ubi
Dominus ecclesiae totius posuit principatum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

23/24
Gehe zu Spalte: