C. XXIII. Simul cum mulieribus sacerdotes habitare non licet.
Item Gregorius.IV. Pars. Oportet sacerdotes, quibus populus Domini
commissus est, cum magna constantia uigilare desuper
dominicas oues, ne lupinis morsibus id est
diaboli stimulis lanientur. §. 1. Neque enim hoc silere
debeo, quod cum graui animi tristicia dico: sacerdotes
cum feminis habitare conspicio; quod nefarium est dicere
uel audire, et contra sanctorum canonum sancita. Ubi
enim talis fuerit commorantium cohabitacio, antiqui hostis
stimuli non desunt. Ideoque ammonendi sunt, ut non antiqui
hostis decipiantur fraude, quatinus iuxta Apostoli
uocem non uituperetur ministerium nostrum. Cauere enim
nos oportet, fratres, ab illicitis, ut mundas ualeamus ad
Deum leuare manus. Scriptum est enim: "Sancti
estote, quoniam ego sanctus sum." Si quis uero presumpserit
aliter agere, sacerdotii sui honore priuetur. Unde
omnimodo cauendum est, fratres, ne fallamus populum,
et inpleatur in nobis illud Prophetae dictum: "Sacerdotes
mei contaminant sancta et reprobant legem," quos
et alius Propheta increpat, dicens: "Vos o sacerdotes,
qui fallitis nomen meum, et dixistis, in qua re fallimus nomen
tuum? quibus responsum est: offerentes ad altare meum
panes pollutos. Non mihi uoluntas in uobis, dicit
Dominus, et sacrificium non accipiam de manibus uestris,
quia polluti estis."