Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. De eodem.

Item Lucius Papa.
Ministri altaris presbiteri siue diaconi ad offitia
dominica tales eligantur, qui continenciam seruent. §. 1.
Si uero post ordinationem suam ministro contigerit
propriae uxoris inuadere cubile, sacrarii non intret
limina, nec sacrarii portitor fiat nec altare contingat,
nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat,
nec ad dominici corporis portionem accedat,
nec propinet, neque sine maioris natu auctoritate
minora gerat offitia; urceum sane uel calicem ad altare
non suggerat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

285/286
Gehe zu Spalte: