Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Non ingrediantur ecclesias presbiteri, diaconi, subdiaconi, qui in fornicationis crimine iacent.

Item Gregorius [VII.] omnibus per regnum Italicum et
Teutonicorum.
Si qui sunt presbiteri, diaconi, uel subdiaconi, qui
in crimine fornicationis iacent, interdicimus eis ex parte
Dei omnipotentis et S. Petri auctoritate ecclesiae introitum,
usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in
peccato suo perseuerare maluerint, nullus uestrum eorum


audire presumat offitium quia benedictio eorum uertitur
in maledictionem et oratio in peccatum, testante
Domino per Prophetam: "Maledicam," inquit, "benedictionibus
uestris." Qui uero huic saluberrimo precepto
obedire noluerint, ydolatriae peccatum incurrent, Samuele
teste, et B. Gregorio instruente: "Peccatum
ariolandi est non obedire, et scelus ydololatriae non adquiescere."
Peccatum igitur paganitatis incurrit, quisquis,
dum Christianum se esse asserit, apostolicae sedi obedire
contempnit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

283/284
Gehe zu Spalte: