Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Retrudantur in monasterio presbiteri, qui penitenciam agere contempnunt.

Item ex Concilio Magontiensi.
Dictum est nobis, presbiteros propter suam negligentiam
canonice degradatos et seculariter gradu amisso uiuere,
et penitenciae agendae bonum negligere. Unde statuimus, ut
gradu amisso agendae penitenciae gratia in monasterium
aut canonicam regularem mittantur. Si uero hoc
fieri causa quelibet prohibuerit, ubicumque sint, penitenciam
agere non desistant. Si autem amisso gradu seculariter
uiuere uoluerint, et penitenciam agere neglexerint, ab ecclesiae
communione separentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

283/284
Gehe zu Spalte: