Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Careat ordine, quem prestat, qui indignum sublimare non metuit.

Item Celestinus Papa. [ad Episcopos Galliae,
epist. II. c. 3.]
Tantis Daniel grauatus testimoniis facinorum, tanta accusatione
pulsatus sacrarum, ut dicitur uirginum pollutus
incestu episcopus asseritur ordinatus. Et, ut in nostri
libellis scrinii continetur, quorum ad uos quoque exemplaria
direximus, in pontificii dignitatem hoc tempore, quo ad causam
dicendam missis a nobis litteris uocabatur, obrepsit.
Sacro nomini absit iniuria. Facilius est, ut hanc dignitatem
tali dando amiserit ordinator, quam eam obtineat
ordinatus; cui conuicto sociabitur, qui eum sibi credidit largiendo
pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis
tales ordinauerit, ostendit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

281/282
Gehe zu Spalte: