C. I. Sine crimine id est sine graui peccato debet esse qui ordinatur episcopus.
Apostolus Paulus, quando elegit ordinandos uel presbiteros,uel diacones, et quicumque ordinandus est ad preposituram
ecclesiae, non ait: "Si quis sine peccato est,"
(hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, et nullus
ordinaretur,) sed ait: "Si quis sine crimine est:" sicut est
homicidium, adulterium, aut aliqua inmunditia fornicationis,
furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi.
§. 1. Crimen autem est graue peccatum, accusatione et
dampnatione dignissimum.
II. Pars. Gratian. Quolibet itaque horum inplicatus ordinari
non debet; uel si iam ordinatus ante tempus uel post tempus
suae ordinationis aliquid eorum admisisse conuincitur, suscepti
gradus offitio priuabitur.
Unde Simacus Papa ait: