C. IV. De eodem.
Item Leo Papa. [ad Episc. Africae, epist. LXXXV. c. 2.]Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem,
inter omnia uolumus canonum statuta seruari, ut non in
quibuslibet locis, nec quibuscumque castellis, et ubi
ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum, ubi minores
sunt plebes minoresque conuentus, presbiterorum cura
sufficiat episcopalia autem gubernacula non nisi in maioribus
populis et frequentioribus ciuitatibus oporteat presidere,
ne, quod sanctorum Patrum diuinitus inspirata
uetuerunt decreta, uiculis et possessionibus, uel obscuris
et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium.