Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Item Clemens Papa. [ad Iacobum epist. I.]
In illis ciuitatibus uero, in quibus olim apud ethnicos
primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum
primates uel patriarchas poni B. Petrus precepit,
qui reliquorum episcoporum causas et maiora negotia
in fide agitarent. §. 1. In illis autem, in quibus
dudum apud ethnicos predictos erant eorum archiflamines,
quos tamen minores tenebant quam memoratos
primates, archiepiscopos institui precepit. §. 2. In singulis
uero reliquis ciuitatibus singulos, et non plures
episcopos constitui precepit, qui episcoporum tantum
uocabulo potirentur; quoniam nec inter ipsos apostolos
par fuit institucio, sed unus prefuit omnibus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

279/280
Gehe zu Spalte: