Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Anathematizetur episcopus uel monachus uel laicus Romanam ecclesiam inuadens, et in gradum filiorum eius prorumpens.

Item ex eodem.
Si quis ex episcopis, uel monachis, uel laicis contra
canonum et sanctorum Patrum instituta prorumpens in
gradum filiorum sanctae Romanae ecclesiae, id est presbiterorum
cardinalium et diaconorum ire presumpserit, et
hanc apostolicam sedem inuadere quilibet ex supradictis
temptauerit, et ad summum pontificalem honorem ascendere
uoluerit, ipsi et sibi fauentibus fiat perpetuum anathema.
Et infra: §. 1. Si quis resistere presumpserit sacerdotibus
atque primatibus ecclesiae, uel cuncto clero ad eligendum
sibi Romanum Pontificem secundum canonicam tradicionem,
anathema sit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

277/278
Gehe zu Spalte: