Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Papa superstite, eo inconsulto de electione futuri Pontificis nemo audeat loqui.

Item Simacus Papa. [in Sinodo Romana I.
cap. 3. et 5.]
Si quis superstite Papa pro Romano Pontificatu cuiquam
quolibet modo fauorem prestare conuincitur, loci sui
honore priuetur. Et infra: Si quis presbiter, aut
diaconus, aut clericus, Papa incolumi et eo inconsulto, aut
subscriptionem pro Romano Pontificatu commodare, aut


pitacia promittere, aut sacramentum prebere temptauerit,
aut aliquod certe suffragium polliceri, uel de hac causa
priuatis conuenticulis factis deliberare aliquid atque
decernere presumpserit, loci sui dignitate, uel communione
priuetur. Et infra: Propter occultas fraudes et
coniurationum secretas insidias, quas sententia huius districtionis
consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit
noticiam consilia eorum, qui contra hanc sinodum de
pontificali egerint ambitu, et rationabili probatione conuicerit,
particeps actionis huiusmodi non solum purgatus ab
omni culpa sit, sed etiam remuneratione, que non indigna
sit, subleuetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

275/276
Gehe zu Spalte: