Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IX.]

Idem. [eodem capite et sequenti]
Monachus uero nouitius morum honestate fulcitus,
continuo lector, uel notarius, aut certe defensor effectus,
post tres menses existat acolitus, maxime si huic etiam
etas suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac
si modeste conuersationis honestaeque uoluntatis existat,
nono mense diaconus, conpletoque anno sit presbiter;
cui tamen, quod annorum fuerant interstitia collatura,
sancti propositi sponte suscepta docetur prestitisse deuotio.
§. 1. Si uero laicus quispiam ecclesiasticis est
aggregandus offitiis, tanto sollicitius in singulis, que superius
conprehensa sunt, huiusmodi decet examinare personam,
quantum inter mundanam religiosamque uitam esse
constat discriminis, quia utique conuenientia ecclesiae ministeria
deputanda sunt, non inconuenientibus meritis
ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse
seruitiis in eorum querendum est institutis, quantum de tempore,
quo fuerint assequenda, decerpitur, ut morum
hoc habere doceatur probitas, quod prolixior consuetudo
non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericatus


uitia potius diuinis cultibus intulisse, non legitimae
familiae Domini conputemur procurasse conpendia. Quorum
promotionibus super anni metas sex menses nichilominus
subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare
debet inter personam diuino cultui deditam, et de
laicorum conuersatione uenientem. Que tamen eatenus indulgenda
credimus ut ecclesiis ab hac occasione
cessantibus canonum paternorum uetus forma seruetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

273/274
Gehe zu Spalte: